|
MYTH HOME - Perseus - Hercules - Jason - Ulysses | Bestiaria Latina Blog |
Here
is the text taken from Ritchie's Fabellae Faciles.
Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes
to help you in your reading.
There is a brief audio sample provided, and you can download the complete audio recording (total length: 51 minutes) from lulu.com.
8. DIFFICULT DINING
Post haec Argonautae ad Thrâciam cursum tenuêrunt, et postquam ad oppidum Salmydêssum nâvem appulêrunt, in terram êgressî sunt. Ibi cum ab incolîs quaesîssent quis rêgnum êius regiônis obtinêret, certiôrês factî sunt Phîneum quendam tum rêgem esse. Côgnôvêrunt etiam hunc caecum esse et dîrô quôdam suppliciô adficî, quod ôlim sê crûdêlissimum in fîliôs suôs praebuisset. Cûius supplicî hôc erat genus. Missa erant â Iove mônstra quaedam speciê horribilî, quae capita virginum, corpora volucrum habêbant. Hae volucrês, quae Harpýiae appellâbantur, Phîneô summam molestiam adferêbant; quotiêns enim ille accubuerat, veniêbant et cibum appositum statim auferêbant. Quô factum est ut haud multum abesset quîn Phîneus famê morerêtur.
Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.
| Post haec Argonautae ad Thrâciam cursum tenuêrunt, |
|
| et postquam ad oppidum Salmydêssum nâvem appulêrunt, in terram êgressî sunt. |
|
| Ibi cum ab incolîs quaesîssent quis rêgnum êius regiônis obtinêret, |
quaesissent: subjunctive with cum obtineret: subjunctive in indirect question introduced by quaesissent |
| certiôrês factî sunt Phîneum quendam tum rêgem esse. |
esse: infinitive in indirect statement introduced by certiores |
| Côgnôvêrunt etiam hunc caecum esse et dîrô quôdam suppliciô adficî, |
etiam: postpositive esse...adfici: infinitives in indirect statement introduced by cognoverunt |
| quod ôlim sê crûdêlissimum in fîliôs suôs praebuisset. |
praebuisset: subjunctive in quod clause in indirect statement |
| Cûius supplicî hôc erat genus. |
cuius: relative pronoun, agreeing with supplici, which is an apposition to the prior statement ("of which punishment this was the type") cuius supplici...genus: split phrase |
| Missa erant â Iove mônstra quaedam speciê horribilî, |
specie horribili: ablative of description |
| quae capita virginum, corpora volucrum habêbant. |
quae: relative pronoun, agreeing with monstra in gender and number |
| Hae volucrês, quae Harpyiae appellâbantur, Phîneô summam molestiam adferêbant; |
quae: relative pronoun, agreeing with volucres in gender and number |
| quotiêns enim ille accubuerat, veniêbant et cibum appositum statim auferêbant. |
enim: postpositive |
| Quô factum est ut haud multum abesset quîn Phîneus famê morerêtur. |
quo: relative pronoun, with no specific antecedent ("because of this," "as a result of this whole situation") abesset: subjunctive with ut moreretur: subjunctive with quin |
| © The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |