|
MYTH HOME - Perseus - Hercules - Jason - Ulysses | Bestiaria Latina Blog |
Here
is the text taken from Ritchie's Fabellae Faciles.
Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes
to help you in your reading.
There is a brief audio sample provided, and you can download the complete audio recording (total length: 51 minutes) from lulu.com.
21. MAGIC ARTS
Hîs rêbus côgnitîs Mêdêa rem aegrê tulit, et rêgnî cupiditâte adducta mortem rêgî per dolum înferre cônstituit. Hôc cônstitûtô ad fîliâs rêgis vênit atque ita locûta est: "Vidêtis patrem vestrum aetâte iam esse cônfectum neque ad labôrem rêgnandî perferendum satis valêre. Vultisne eum rûrsus iuvenem fierî?" Tum fîliae rêgis ita respondêrunt: "Num hôc fierî potest? Quis enim umquam ê sene iuvenis factus est?" At Mêdêa respondit: "Mê medicînae summam habêre scientiam scîtis. Nunc igitur vôbis dêmônstrâbô quô modô haec rês fierî possit." Postquam fînem loquendî fêcit, arietem aetâte iam cônfectum interfêcit et membra êius in vâse aêneô posuit, atque îgnî suppositô in aquam herbâs quâsdam infûdit. Tum, dum aqua effervêsceret, carmen magicum cantâbat. Mox ariês ê vâse exsiluit et vîribus refectîs per agrôs currêbat.
Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.
| Hîs rêbus côgnitîs Mêdêa rem aegrê tulit, |
his rebus cognitis : ablative absolute |
| et rêgnî cupiditâte adducta mortem rêgî per dolum înferre cônstituit. |
adducta...constituit : participle plus verb (she was persuaded... and resolved...) inferre: complementary infinitive with constituit |
| Hôc cônstitûtô ad fîliâs rêgis vênit atque ita locûta est: |
hoc constituto : ablative absolute |
| "Vidêtis patrem vestrum aetâte iam esse cônfectum neque ad labôrem rêgnandî perferendum satis valêre. |
confectum esse...valere: infinitives in indirect statement introduced by videtis (patrem is accusative subject) |
| Vultisne eum rûrsus iuvenem fierî?" |
fieri: complementary infinitive with vultis, with eum the subject of the infinitive, and iuvenem the predicate |
| Tum fîliae rêgis ita respondêrunt: |
|
| "Num hôc fierî potest? |
fieri: complementary infinitive with potest |
| Quis enim umquam ê sene iuvenis factus est?" |
enim: postpositive |
| At Mêdêa respondit: |
|
| "Mê medicînae summam habêre scientiam scîtis. |
habere: infinitive in indirect statement introduced by scitis (me is accusative subject) medicinae summam...scientiam: split phrase |
| Nunc igitur vôbis dêmônstrâbô quô modô haec rês fierî possit." |
igitur: postpositive fieri: complementary infinitive with possit possit: subjunctive in indirect question introduced by demonstrabo |
| Postquam fînem loquendî fêcit, arietem aetâte iam cônfectum interfêcit |
|
| et membra êius in vâse aêneô posuit, |
|
| atque îgnî suppositô in aquam herbâs quâsdam infûdit. |
igni supposito : ablative absolute |
| Tum, dum aqua effervêsceret, carmen magicum cantâbat. |
effervesceret: subjunctive with dum |
| Mox ariês ê vâse exsiluit |
|
| et vîribus refectîs per agrôs currêbat. |
viribus refectis : ablative absolute |
| © The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |