|
MYTH HOME - Perseus - Hercules - Jason - Ulysses | Bestiaria Latina Blog |
Here
is the text taken from Ritchie's Fabellae Faciles.
Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar
notes to help you in your reading.
There is a brief audio sample provided, and you can download the complete audio recording (total length: 16 minutes) from lulu.com.
Perseus ubi haec audîvit, ex însulâ discessit, et postquam ad continentem vênit, Medûsam quaesîvit. Diû frûstrâ quaerêbat; namque nâtûram locî îgnôrâbat. Tandem Apollô et Minerva viam dêmônstrâvêrunt. Prîmum ad Graeâs, sorôrês Medûsae, pervênit. Ab hîs tâlâria et galeam magicam accêpit. Apollô autem et Minerva falcem et speculum dedêrunt. Tum postquam tâlâria pedibus induit, in âera ascendit. Diû per âcra volâbat; tandem tamen ad eum locum vênit ubi Medûsa cum cêterîs Gorgonibus habitâbat. Gorgonês autem mônstra erant speciê horribilî; capita enim eârum anguibus omnînô contêcta erant. Manûs etiam ex aere factae erant.
Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.
| Perseus ubi haec audîvit, ex însulâ discessit, |
|
| et postquam ad continentem vênit, Medûsam quaesîvit. |
|
| Diû frûstrâ quaerêbat; namque nâtûram locî îgnôrâbat. |
|
| Tandem Apollô et Minerva viam dêmônstrâvêrunt. |
|
| Prîmum ad Graeâs, sorôrês Medûsae, pervênit. |
|
| Ab hîs tâlâria et galeam magicam accêpit. |
|
| Apollô autem et Minerva falcem et speculum dedêrunt. |
autem: postpositive |
| Tum postquam tâlâria pedibus induit, in âera ascendit. |
|
| Diû per âera volâbat; |
|
| tandem tamen ad eum locum vênit ubi Medûsa cum cêterîs Gorgonibus habitâbat. |
tamen: postpositive |
| Gorgonês autem mônstra erant speciê horribilî; |
autem: postpositive specie horribili: ablative of description |
| capita enim eârum anguibus omnînô contêcta erant. |
enim: postpositive, which splits the phrase capita earum |
| Manûs etiam ex aere factae erant. |
etiam: postpositive |
| © The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images. |