MYTH HOME - Perseus - Hercules - Jason - Ulysses  |  Bestiaria Latina Blog



Ritchie's Fabellae Faciles: Perseus - Jason + soon: Hercules - Ulixes | Perseus Audio - Jason Audio

Ritchie's Fabulae Faciles: Perseus 5

Here is the text taken from Ritchie's Fabellae Faciles. Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes to help you in your reading.

There is a brief audio sample provided, and you can download the complete audio recording (total length: 16 minutes) from lulu.com.

5. THE GORGON'S HEAD

Rês difficillima erat caput Gorgonis abscîdere; êius enim cônspectû homines in saxum vertêbantur. Propter hanc causam Minerva speculum Perseô dederat. Ille igitur tergum vertit, et in speculum înspiciêbat; hôc modô ad locum vênit ubi Medûsa dormiêbat. Tum falce suâ caput êius ûnô îctû abscîdit. Cêterae Gorgonês statim ê somnô excitâtae sunt, et ubi rem vîdêrunt, îrâ commôtae sunt. Arma rapuêrunt, et Perseum occîdere volêbant. Ille autem dum fugit, galeam magicam induit; et ubi hôc fêcit, statim ê cônspectû eârum êvâsit.

Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.

5. Rês difficillima erat
caput Gorgonis abscîdere;
abscidere: infinitive as noun
êius enim cônspectû
homines
in saxum vertêbantur.
enim: postpositive, which splits the phrase eius conspectu
Propter hanc causam
Minerva
speculum
Perseô dederat.
 
Ille igitur
tergum vertit,
et in speculum înspiciêbat;
igitur: postpositive
hôc modô
ad locum vênit
ubi Medûsa dormiêbat.
 
Tum falce suâ
caput êius
ûnô îctû
abscîdit.
 
Cêterae Gorgonês
statim
ê somnô excitâtae sunt,
 
et ubi rem vîdêrunt,
îrâ commôtae sunt.
 
Arma rapuêrunt,
et Perseum occîdere
volêbant.
occidere: complementary infinitive with volebant
Ille autem
dum fugit,
galeam magicam induit;
autem: postpositive
et ubi hôc fêcit,
statim
ê cônspectû eârum
êvâsit.
 

© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images.