MYTH HOME - Perseus - Hercules - Jason - Ulysses  |  Bestiaria Latina Blog



Ritchie's Fabellae Faciles: Perseus - Jason + soon: Hercules - Ulixes | Perseus Audio - Jason Audio

Ritchie's Fabulae Faciles: Perseus 8

Here is the text taken from Ritchie's Fabellae Faciles. Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes to help you in your reading.

There is a brief audio sample provided, and you can download the complete audio recording (total length: 16 minutes) from lulu.com.

8. THE RESCUE

At Perseus ubi haec vîdit, gladium suum êdûxit, et postquam tâlâria induit, in âera sublâtus est. Tum dêsuper in mônstrum impetum subitô fêcit, et gladiô suô collum êius graviter vulnerâvit. Mônstrum ubi sênsit vulnus, fremitum horribilem êdidit, et sine morâ tôtum corpus in aquam mersit. Perseus dum circum lîtus volat, reditum êius exspectâbat. Mare autem intereâ undique sanguine înficitur. Post breve tempus bêlua rûrsus caput sustulit; mox tamen â Perseô îctû graviôre vulnerâta est. Tum iterum sê in undâs mersit, neque posteâ vîsa est.

Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.

8. At Perseus
ubi haec vîdit,
gladium suum êdûxit,
 
et postquam tâlâria induit,
in âera sublâtus est.
 
Tum dêsuper
in mônstrum
impetum subitô fêcit,
et gladiô suô
collum êius
graviter vulnerâvit.
 
Mônstrum
ubi sênsit vulnus,
fremitum horribilem êdidit,
et sine morâ
tôtum corpus
in aquam mersit.
 
Perseus
dum circum lîtus volat,
reditum êius exspectâbat.
 
Mare autem
intereâ
undique sanguine înficitur.
autem: postpositive
Post breve tempus
bêlua
rûrsus caput sustulit;
 
mox tamen
â Perseô
îctû graviôre
vulnerâta est.
tamen: postpositive
Tum iterum
in undâs mersit,
neque posteâ vîsa est.
 

© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images.