MYTH HOME - Perseus - Hercules - Jason - Ulysses  |  Bestiaria Latina Blog



Ritchie's Fabellae Faciles: Perseus - Jason + soon: Hercules - Ulixes | Perseus Audio - Jason Audio

Ritchie's Fabulae Faciles: Perseus 9

Here is the text taken from Ritchie's Fabellae Faciles. Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes to help you in your reading.

There is a brief audio sample provided, and you can download the complete audio recording (total length: 16 minutes) from lulu.com.

9. THE REWARD OF VALOR

Perseus, postquam ad lîtus dêscendit, prîmum tâlâria exuit; tum ad rûpem vênit ubi Andromeda vincta erat. Ea autem omnem spem salûtis dêposuerat, et ubi Perseus adiit, terrôre paene exanimâta erat. Ille vîncula statim solvit, et puellam patrî reddidit. Cêpheus ob hanc rem mâximô gaudiô adfectus est. Meritam grâtiam prô tantô beneficiô Perseô rettulit; praetereâ Andromedam ipsam eî in mâtrimônium dedit. Ille libenter hôc dônum accêpit et puellam dûxit. Paucôs annôs cum uxôre suâ in eâ regiône habitâbat, et in mâgnô honôre erat apud omnîs Aethiopês. Mâgnopere tamen mâtrem suam rûrsus vidêre cupiêbat. Tandem igitur cum uxôre suâ ê rêgnô Cêpheî discessit.

Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.

9. Perseus,
postquam
ad lîtus dêscendit,
prîmum tâlâria exuit;
 
tum ad rûpem vênit
ubi Andromeda
vincta erat.
 
Ea autem
omnem spem salûtis
dêposuerat,
autem: postpositive
et ubi Perseus adiit,
terrôre
paene exanimâta erat.
 
Ille
vîncula statim solvit,
et puellam
patrî reddidit.
 
Cêpheus
ob hanc rem
mâximô gaudiô
adfectus est.
 
Meritam grâtiam
prô tantô beneficiô
Perseô rettulit;
 
praetereâ
Andromedam ipsam
in mâtrimônium dedit.
 
Ille
libenter hôc dônum accêpit
et puellam dûxit.
 
Paucôs annôs
cum uxôre suâ
in eâ regiône habitâbat,
 
et in mâgnô honôre erat
apud omnîs Aethiopês.
 
Mâgnopere tamen
mâtrem suam
rûrsus vidêre cupiêbat.

tamen: postpositive

videre: complementary infinitive with cupiebat

Tandem igitur
cum uxôre suâ
ê rêgnô Cêpheî
discessit.
igitur: postpositive

© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images.