MYTH HOME - Perseus - Hercules - Jason - Ulysses  |  Bestiaria Latina Blog



Ritchie's Fabellae Faciles: Perseus - Jason + soon: Hercules - Ulixes | Perseus Audio - Jason Audio

Ritchie's Fabulae Faciles: Perseus 10

Here is the text taken from Ritchie's Fabellae Faciles. Scroll down the page for a segmented version of the text, with some grammar notes to help you in your reading.

There is a brief audio sample provided, and you can download the complete audio recording (total length: 16 minutes) from lulu.com.

10. POLYDECTES IS TURNED TO STONE

Postquam Perseus ad însulam nâvem appulit, sê ad locum contulit ubi mâter ôlim habitâverat, sed domum invênit vacuam et omnînô dêsertam. Trîs diês per tôtam însulam mâtrem quaerêbat; tandem quartô diê ad templum Diânae pervênit. Hûc Danaê refûgerat, quod Polydectem timêbat. Perseus ubi haec côgnôvit, îrâ mâgnâ commôtus est; ad rêgiam Polydectis sine morâ contendit, et ubi eô vênit, statim in âtrium inrûpit. Polydectês mâgnô timôre adfectus est et fugere volêbat. Dum tamen ille fugit, Perseus caput Medûsae mônstrâvit; ille autem simul atque hôc vîdit, in saxum versus est.

Here is a segmented version of the text to help you in your reading comprehension.

10. Postquam Perseus
ad însulam
nâvem appulit,
ad locum contulit
ubi mâter ôlim habitâverat,
 
sed domum invênit
vacuam
et omnînô dêsertam.
 
Trîs diês
per tôtam însulam
mâtrem quaerêbat;
 
tandem quartô diê
ad templum Diânae
pervênit.
 
Hûc Danaê refûgerat,
quod Polydectem timêbat.
 
Perseus
ubi haec côgnôvit,
îrâ mâgnâ
commôtus est;
 
ad rêgiam Polydectis
sine morâ contendit,
 
et ubi eô vênit,
statim
in âtrium inrûpit.
eo: "there," "to there," "to that place"
Polydectês
mâgnô timôre
adfectus est
et fugere volêbat.

autem: postpositive

fugere: complementary infinitive with volebat

Dum tamen
ille fugit,
Perseus
caput Medûsae mônstrâvit;
tamen: postpositive
ille autem
simul atque hôc vîdit,
in saxum versus est.
autem: postpositive

© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2006. No copyright is claimed for any images.